- CETO
- CETOGraece Κητὼ, apud Plin. l. 5. c. 13. de Ioppe, Insidet collem praeiacente saxô, in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendunt. Colitur illio fabulosa Ceto: Numen Ioppensium, ceti formam praeferens. Qualis Dagon Azotiorum Palaestinae, quâ voce significatur, ἡ Κητὼ, vel ὁ Κητών: Nec longe ab Azoto Ioppe, ut in utraque urbe idem Numen cultum fuisse, sit verisimile. Sane Dagon est Ceto. Sed et Derceto ^hac sigurâ colebatur in urbe Ascalone Azoti vicina, apud Diodorum, ubi de Ascalonis lacu: in Phoenice item, apud Lucianum. A qua diversa illa, quae Hierapoli templum habebat. Ioppensis enim vultu femina, coetera piscis erat: at Hierapolitana, in feminea specie prostabat tota. Unde non Derceto, sed Deam Syriam (quam nonnulli cum Deûm Matre eandem faciebant) Hierapolitanis cultam esse, colligit Lucianus. Vide quoque Appuleium, l. 8. Porro non Derceto solum, sed et Atargatis, Numen Ioppensium dictum est; quod ab Addirdaga, h e. piscis magnificus, detortum nomen esse docti volunt. Salmas. ad Solin. p. 574
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.